Latin
Cap. XXIX
Pontano, De rebus coelestibus 45-3
Unproofread scanNot analysed yet
quocirca primae illi partes ascribuntur, non tamen plures quàm sex, cum sit maleficus atque omnium tardissimus. Secunda iura sunt Veneris, tum propter domum, tum etiam ob triangularem iurisditionem succedentis Scorpij, in quo magnam sibi Venus autoritatem uendicat: retinuit autem partes tantum quinque, Ioui unam insequenti concedens, sola quidem praelationis praerogatiua contenta. Vnde sibi Iupiter partes octo uen dicauit, cum in Sagittario tertio à Libra signo &domus &triangularis tatis praerogatiuam exerceat: cui tamen praelata Venus est, quoniam Libra &Scorpius antecedunt Sagittarium. Post Iouem quinque partium locus datus est Mercurio, quoniam habet in Libra triangularitatis praerogatiuam, cui à loue pars adempta est una, cum sit duplici munitus praesidio. Vitimo loco sunt partes sex Martis propter domesticam praerogatiuam, quam hac bet in Scorpio succedenti statim signo. XXXI. De finibus Scorpij. Cap. Iusdem Scorpij partes sex quae primo loco numerantur, Marti