Latin
Cap. XXIX
Pontano, De rebus coelestibus 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXIX. Irginis primae septem partes ascribuntur Mercurio, ut qui domum illic habeat &altitudinem: sex insequentes Veneri, quoniam est triangularitatis huius domina &Librae, quae statim sequitur. Ad sex autem partes nullam arrogauit, quoniam ipsa in Virgine deijcitur. Ioui ascribuntur tantum quinque, ut qui nullam in tribus his signis Virgine, Libra &Scorpio iurisditionem exerceat, unde facta est ab eo partis unius ademptio. Post Iouem Saturnus uendicauit sibi partes sex, quoniam altitudinem ac triangulare ius habet in Libra, quam ob causam partem unam Ioui eripuit, tametsi Iupiter ordine praelatus est ei, ob naturalis beneficentiae priuilegium. Vitimae sex Martis sunt, est enim Scorpij dominus, cui etiam Iupiter praelatus est, nullum in his signis ius exercens, sed ob naturalem, ut dictum est, beneficentiam. Hanc autem ob causam ultimus semper locus maleficus relinquitur in astributione finium singulis in signis, praeterquàm in Cancro &Leone, propter Solis ac Lunae maiestatem, aut ubi plures praerogatiuas habent, ut in Libra &Scorpio. Ab ipsa enim natura bonum malo praefertur, &à ciuilibus institutionibus probitas improbitati, temperantia immoderationi. De finibus Librae. Cap. XXX. Xercet in Libra Saturnus altitudinis ac triangularitatis iura,