Latin
Caput XXXVI
Pontano, De rebus coelestibus 49-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XXXVI. Riangularitas, ut dictum est, è tribus constat signis, ea Graece est τρίγωνος, unde Latine etiam triangulus dici potest, recentiores triplicitatem dixere, à tribus quibus ipsa composita est signis. Prima, ut iam diximus, tribus è signis constat igneis, masculinis secum maxime consentientibus ob qualitatis condi tionisque similitudinem, &configurationis beneuolam irradiationem. Huic dominari Sol ac Iupiter dicuntur propter qualitatis conditionisque consen sum. Sol enim ac Iupiter calidi sunt, masculini ac diurni: &Sol quidem cum sit lucis ac diei autor, die magis dominatur: noctu uero Iupiter, quippe qui Soli cesserit, maiestatem illius ueneratus. Adhaec Sol in Ariete altitudinem, Iupiter autem in Sagittario, &idem ipse Sol in Leone domesticam habent prae rogatiuam. Secunda triangularitas est è Tauro, Virgine &Capricorno, foemininis ac nocturnis signis, cui Luna &Venus imperant, cum ipsae quo que nocturnae ac foemininae sint, noctu tamen Luna, cum luminare noctur: num sit, potiores sibi in imperio partes uendicat: utraque autem in Tauro suam habet praerogatiuam, domicilij Venus, altitudinis Luna. Quae sequitur triangularitas è Geminis, Libra &Aquario, ascripta est Saturno &Mercu rio, cumsigna ipsa sint masculina &diurna, cuius conditionis est Saturnus qui sibi Mercurium socium asciuit, tum quia mediae conditionis est, tum quia domesticam habet in Geminis praerogatiuam: retinuit tamen ipse sibi principas tum diurnum, &quia diurnus, &quod altitudinem habet in Libra, ac praes rogatiuam domesticam in Aquario, nocturnum uero Mercurio permisit.