Latin
Caput XXXVI
Pontano, De rebus coelestibus 50
Unproofread scanNot analysed yet
Vltima triangularitas è Cancro, Scorpio &Piscibus foemininis ac noctur nis signis, Martis dominatui permissa est, cum sit &ipse nocturnae conditio nis, atque in Scorpio domesticum ius exerceat, asciuit tamen sibi socias, atque in partem dominatus Lunam ac Venerem propter nocturnam foemineamque conditionem, cum Luna etiam dominetur Cancro, &Venus habeat in Piscibus altitudinem, in nocturno tamen principatu Veneri praelata est Luna, cum sit luminare nocturnum, &corporum atque humorum domina. Fuit autem à primi trianguli principatu Mars exclusus, tametsi domum in eo habeat, quod esset nocturnae conditionis, Saturnus uerò à principatu secun di, quod diurnae: rursum Venus à dominatu tertij, quod noctis sequeretur conditionem. adeò in principatibus triangulorum constituendis conditionem diei ac noctis sequi placuit, quam multi è scriptoribus secuti, &in ijs maximae autoritatis uir Dorotheus singulis in triangulis tertium etiam dominum statuere, qui esset dominatus totius particeps. Quocirca prima in triangularitate Saturnum, ob diurnam conditionem, Soli ac Ioui collegam addidere. Fuere qui Martem, propter domesticam in Ariete iurisditio nem, in secunda item Veneri ac Lunae Martem, quod nocte pariter laetarentur. Sunt qui Mercurium quoque in Virgine ipsa adiunxerint, in tertia Saturno ac Mercurio Iouem, quod ipse quoque esset diurnus &masculinus. Est autem Saturno praepositus Iupiter in primo triangulo propter domum, Ioui Saturnus in tertio propter domum atque altitudinem. Quocirca in hominum genituris, ubi geniturae ipsae diurnae fuerint, primo Solem, deinde Iouem, ultimo loco Saturnum: at cum nocturnae, Iouem primo, So lem deinde, postremo Saturnum considerandum iubent in Arietino triangulo. Verum de triangularitatum significationibus, earumque effectionibus sparsim multa à nobis dicentur. Graeci hos ipsos triangulorum dominos uocant τριγωνικράτωρας, à nobis fortasse non inconcinne Triangulatores dicentur, qui non in genituris modò hominum, uerumetiam in urbium &in annorum conuersionibus summo studio uidendi sunt. cap. XXXVII. De signis &uentis. Vic parti quoniam in aëre &saepius &manifestius stellarum uis cernitur, subijcienda statim uidetur de uentis explicatio: qui cum ex aspiratione terrestri, ac maxime arefacta constent, dubium non est à Sole potißimum eam aspirationem cieri. Ipsi autem uenti cum à quatuor spirent cardinibus, ipsorum quoque cardinum quali tates accipiunt.