Latin
51.1 to 51.5
Pontano, De rebus coelestibus 51.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim partem eam mundi quae ad ortum est, cum Solem qui caloris est autor, singulis ad nos diebus afferat, calidam quidem, &quia Sol inde aßiduus uenit, siccam quoque esse par est: aduersam uero huic aduerso modo humidam atque frigentem, quod Solem ipsum terris auferat, è cus ius habitu frigus necesse est sequi, cuius rei nox ipsa indicio est. Atque ut à calo re diurno siccitas, sic nocturno à frigore humiditas sequatur oportet. Sub solanus igitur qui ab oriente flat cardine, siquidem flatus ipse, ut Aristoteli placet, quaedam aëris est impulsio redundantisue aspirationis commotio, perinde erit affectus, ut dies ipse, ut regio à qua fertur. Huic contrarius a uonius, quod noctis naturam, quod occasus qualitatem sequitur, erit contra rio modo affectus. Vt enim aduentus Solis ac praesentia calorem, sic recessus atque absentia frigus parit: atque ut illius increscentis comes est siccitas, sic hu ius humiditas est socia: atque ut duo hi aduersi cardines sunt, sic dies &nox, sic calor &frigus, sic aridum &humectum, contrarij effectus, contrariaeque qualitates ab eis manant. Vt autem cardines hi mundum ab ortu atque occasu aequis diuidunt partibus, ducto per ipsos circulo, sic qui summum atque imum coeli uerticem duo cardines à dextra atque sinistra illorum secant, paribus quoque partiuntur interuallis, quorum alter, id est septentrionalis cardo ab utroque cardine surgentis atque cadentus Solis singulas tantum qualitates si bi conuenientes assumit. Nam si ab eo Sol abest cardine, frigescere admodum illum necesse est, nimij autem frigoris siccitas comes est. Ergo ab orientis Solis cardine siccitatem, ab occiduo frigiditatem mutuabitur: ut enim humiditatem ab hoc capiat fieri non potest, cum siccum atque humidum simul coire natura minime patiatur, quocirca &uenti qui ab hoc flant cardine, aridi, atque frigentes sunt. Ad oppositum uero huic cardinem, id est meridici plagam, cum Sol sit ei maxime familiaris, ab hanc ipsam Solis familia ritatem plaga uehementius concalescit, unde spirantes inde flatus à finitimo cardine, atque à Solis uicinia calorem accipiunt.