Latin
Cap. XLI
Pontano, De rebus coelestibus 58
Unproofread scanNot analysed yet
Collocato loue aut Saturno, aut quouis planeta in tertio gradu Arietis, illum ipsum tertium gradum duodecies produces, quo producto summam onnem colliges, ac deinde ab Arietis ipsius principio numerabis, tum quo in si gno, quaque in parte summa ipsa desierit uidebis, siquidem is erit Dodecatemo rij ipsius locus. Tres igitur partes duodecies productae, gradus sex ac triginta constituunt. Horum graduum ubi suos Arieti attribueris, inuenies Dodeca temorium, id est planetae duodenariam in sextum Tauri gradum incidere. Qui lo cus ubi bene affectus atque illustratus fuerit, bonum: rursus malum, ubi male affe ctus atque infeliciter irradiatus fuerit, obnuntiabit. Haec igitur est duodenariae planetarum singulis in signis ratio. Oportet autem non integram modò partem in qua planeta collocatus est, duodecies producere, uerumetiam particulas minutas, deque ijs omnibus summam unam colligere, collectamque, ut dixi, ab initio signi in quo planeta ille collocatus est, per signa subsequentia aequaliter distribuere, &in quasigni parte, aut in minuta particula desinat, illic duodenariam statuere. Iulius Maternus, de quo facturi saepius mentionem iure sumus, tradit ex Dodecatemoriorum obseruatione atque efficacia, finiumque in quibus inuenta ipsa fuerint, posse omnem coelestium significationum uim explicari: quicquid enim in genituris caeletur, ex Dodecatemoriorum &finium cognitione indicari, ideoque Babylonios in Dodecatemoriorum significationibus coelestium decreto rum summam statuisse. Nos usi Babyloniorum, &tanti uiri autoritatem sequen dam ducimus: nihilominus idem ipse Iulius dicit Ptolemaeum antiscijs solum summam autoritatem tribuisse. Et antiscia quidem manifesta naturalique admodum ui nixa sunt, cum ex ipsarum partium aequalitate similitudo &cognatio quasi quae dam, ut iam docuimus, ingeneretur. Quid enim magis secundum naturam, quàm ut similia conueniant similibus? Praesertim cum ea conuenientia sit &temporis &intercapedinis à punctis solstitialibus, quae duo coelestibus significationi bus plurimum conferunt. In Dodecatemorijs autem nihil physicum inesse intellego, nec aliam esse causam, praeterquàm quod computentur duodenario numero, qui signiferum conficit è signis duodecim. Quàm autem in rebus physicis nu meri ipsi repudientur ab Aristotele, norunt omnes qui naturalem scientiam tractant. Verum cum à Iulio Materno autore maximo ac doctißimo, &à Babylonijs haec ut obseruatione diuturna comprobata tradantur, non possum eorum sententiae non accedere. Nec me ignoratio causae deterruerit, dum obseruatio, atque euentorum usus ita esse docuerit: cum disciplina haec ab obseruatione coeperit, atque in rebus compluribus effectus pateant, eorum tamen causis ignoratis. IOAN. IOVIANI PONTAVS,