Latin
NI AD ACTIVM SYNCERVM
Pontano, De rebus coelestibus 59
Unproofread scanNot analysed yet
NI AD ACTIVM SYNCERVM Sannazarium, De rebus coelestibus Lib. Secundus. PROOEMIVM. ERVM esse naturae aeternitatem Syncere Acti, sunt qui opinentur, &quidem non pauci: Contrà qui prin cipium earum atque ortum tradant, causasque utrique suas afferant. Siue autem ex aeterno ipsae constiterint, siue aliquando forte suoque aliquo tempore primum coeperint, consuetudo certe atque obseruatio explican dis atque inueniendis illis primas sibi omnino parteis uendicarunt. Tametsi à consuetudine profecta uidetur obseruatio Medicinam enim haec ipsa obseruatio repit, Nauigationem consuetudo, Bellicam disciplinam usus, Rhetoricam omnem facultatem exercitatio peperit, ut aßiduitas Agricultu ram. Cum primis autem stellarum motum, atque significationes eadem docuit obserua tio. Quanquam natura ipsa comparatum esse arbitror, in tot annorum ac seculo rum millibus, ut unum quandoque aliquem interiectis uidelicet multorum temporum interuallis protulerit, ac tandem etiam aliquando sit in lucem prolatura, posteaquam res ipsae obliteratae seculorum uetustate ab hominum memoria excides rint, ut quidem &saepius excidere, &etiam excident, qui coeli secreta diuino quodam afflatu, maioreque quàm homuntionum impulsa reserauerit, sitque suis etiam seculis reseraturus, ad quae neque obseruatio antea penetrauerat, neque consuetudo, quamuis diuturna, uiam monstrauerat obseruationi Sed ferant utraque merito laudem suam, dum tamen praeclara, quorundam hominum ingenia, rationemque ab illis summo labore studioque peruestigatam, suosque in numeros ac praecepta redactam laudibus etiam suis minine fraudemus. Haec igitur ipsa obseruatio cum perspexisset, res easdem quoties idem ipse stellarum motus incidis set, rursus effici, haberetque planè animaduersum &cognitum, nihil omnino à praeteritis praesentia quae tunc essent, differre, cuique motui, cuique etiam tum erraticae tum fixae, quas multas in unam etiam formam &corpus quasi quoddam figurauerat, certam illam propriamque significationem attribuit, cuius in orbem suosque per arcuitus esset reditus, ac peculiaris effectio. Quinetiam, quod Poë tae faciunt, ut hominibus nomina affixerint pro illorum uirtutibus ac uitijs, si gna ipsa &stellas etiam singulas diuersis, sed suis tamen nominibus uocauere: atque illis maxime nominibus quae quandam per similitudinem aut animalium aut rerum, signorum ipsorum proprietates indicarent, effectionesque quandam per imaginem referrent, &constituendis hominum corporibus, &animorum applicationibus indicandis. Qua potißimum ratione &uia duodecim signorum Zodiaci orbis, caeterorumque quae coelo re liquo distributa feruntur, à primis illis obseruatoribus suo tempore progreßimque notata sunt nomina, ac cum ipsis illis nominibus etiam significationes, potestates ac decreta.