Latin
DREAM MATTHAEVM A3
Pontano, De rebus coelestibus 6
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò rerum prouentus atque incrementa fiunt à calido, humido, frigido &sicco. Nemini autem dubium est calorem ac siccitatem die, atque à Solis radijs augeri, humecta uero atque frigentia noctis umbra foueri atque excrescere, tum propter absentem Solem, tum ob Lunae praesentiam, cuius motum naturamque hu mida maxime sequantur: aestas quoque &hyems, uer item atque autumnus, dies quoque ipse haec manifestißime declarant. Quare cum à motu sit procreatio, à quo ipso corporum cientur qualitates, ipsius uero motus dimensionem quasi quandam tempus esse appareat: nimirum generatio ipsa cum primis uidetur ad Solem referenda, qui autor est &temporis &caloris. Atqui cum Sol &ipse moueatur, sitque aliâs aut propinquior nobis, aut remotior, agatque pro ea coeli regione, quam peragrat, ipsum etiam coelum uel maxime conferet generationi. Cur ab Ariete sit principium Zodiaci.