Latin
Cap. 1
Pontano, De rebus coelestibus 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 1. Neo autem coeli tractu, quem Sol medium secat, Signiferque à nostris est dictus, loca sunt quatuor sibi è regione aduersantia. Ad eum itaque locum qui in septentrionem tollitur, fitque terris nostris propinquior, Sol ubi peruenit, ardentißimos aestus è sublimi atque imminente coeli parte excitat. Quocirca cum oporteat genitalem calorem esse moderatum, uidetur locus hic procreandis rebus minime idoneus: huic uero oppositus multo minus, quod in Austrum re cedens Solem ipsum è longinqua atque obliqua parte nobis abstulisse uidea tur. Efficiturque ut frigora inde intemperatissima subsequantur. E duobus reliquis licet mundum aequis uterque diuidat partibus, parique à nobis di stet spatio, tamen alter cum in frigidum à sicco abeat, in mortem potius spe ctare quàm in generationem uidetur. Quo fit, ut qui humidum calido temperat locus, is procreandis rebus sit quamaccommodatissimus. Itaque Vere solum fieri rerum prouentum uidemus, contrà uerò quae autumno consenuerant, hyeme tandem confecta concidere. Vnde rerum naturae doctissimus poëta inquit: Non alios prima crescentis origine mundi "Illuxiße dies, aliumue habuiße tenorem Crediderim, uer illud erat, uer magnus agebat Orbis. Cur autem ita crederet, rationem hanc affert: Ver adeo frondi nemorum, uer utile syluis, Vere tument terrae, &genitalia semina poscunt.