Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 87
Unproofread scanNot analysed yet
Est ita que Luna excitatrix ac fotrix humidi maxime, item frigidi, unde ipsa qualitatis frigidae atque humectae ab antiquis est habita, nihilominus radij eius à Sole calefiunt, qua è re adiuta per calorem sibi immixtum uapores sursum in editam aëris regionem rapit, quod quidem est calidi, non humidi aut frigidi, quorum potius proprium est deorsum uehi, atque ad ima deferri. Eadem Luna procedit crescendo ac decrescendo per aetates, quatuorque anni tempora: siquidem prima eius aetas dum à Solis coniunctione digreditur, apparetque corniculata, humido plurimum abundat, quale uer, quas lis hominum pubertas atque adolescentia Actas secunda quandiu ad plenitudinem accedit, praetumidoque apparet corpore, multum in se caloris fabet, uelut aestas, ac iuuenta: post plenitudinem, quae tertia quaedam aetas uidetur, declinat in siccitatem, ut autumnus, ut uirilis aetas, atque ubi iterum ad corniculationem redit, frigescit admodum, ut hyems, ut animalium senectus. Nec sentit tamen senectutem Luna, nec est unquam puella, uerum radij eius, dum noua est, humidum magis ac magis euocant: frigus uero, dum redit ad Solis coitum, &tanquam calore defecta consenescit. Nullum habet sibi insitum saporem lingua, nullum oculus colorem, omnes autem hic colores, cunctos illa sapores suscipit, paßiuum utrunque corpusculum, comparatumque à natura instrumentum ad sentiendum. Minus igitur mirum uideri debet, si Luna sydereum atque actiuum corpus, potißimumque naturae instrumentum ad generationem parandam, quas diximus qualitates alternationesque mouendo atque afficiendo suscitat, &ex alia in aliam mutando conuertit. Saturni frigidam esse naturam cum primis uolunt, item &siccam, qualis est senectus, praecipue tamen dominari frigido, in eoque permultum excedere, inde radios eius lethales esse, uitaeque admodum animalium aduersari. Vt enim motus ipse coelestis &gignendi &corrumpendi causa est, corruptio autem inde proficiscitur, quod nihil in quo genitum est statu, permanet, sed in aßiduo uersatur motu: sic stellae ipsae &generationis &corruptionis sociae, uel quaedam quasi instrumenta aliae magis parandam ad generationem contendunt, ad corruptionem magis aliae: perinde ut Saturni stella, quae frigiditate sua uitalem calorem hostiliter perit, ut Martis, cuius uis est urendi magis quàm calefaciendi. Nanque ut genitalis ille calor uitalem uim fouet, sic feruor uitalem humectationem è contrario exurit, penitusque exiccat: quod uidemus insegetibus, quas Sol quidem fouet, atque ad maturitatem perducit, ignis uero incendit, incensasque omnino perdit. Siquidem Saturni radij quodam quasi ueneno frigiditate nimia uitalem uim conficiunt, Martis autem radij tanquam iniectis flammis exurunt, adeò in utriusque radijs effectionibusque nihil inest modera ti.