Latin
Cap. VII
Pontano, De rebus coelestibus 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quando &calidum &frigidum quoddam dandum est, quod sit etiam sua in qualitate temperatum: est enim &calidum quod foueat, &frigidum quod refrigeret, utrunque autem uitae animantium opitulatur. Contrà immo deratum, ac nimium destruit, uitalemque fermentationem labefactat. Mercu rij stellam alio tempore humectam, alio arefactam ac retorridam esse putant: retorridam quidem propter Solis propinquitatem, humectam uero propter orbis Lunaris confinia: &quia concitatioris esset motus, eandem quoque uelocitatem concitationemque in ipsis qualitatibus alternandis, quam uis inter se contrarijs retinere. Mihi quidem difficile admodum uidetur, parumque omnino naturae consentire, quod illinc de propinquitate Solis, hinc de Lunaris sphaerae orbita contingat tanta diuersitas, aut aduersitas po tius atque contrarietas, ut modò summum in modum siccus, modo humidus Mercurius sit habendus. Quo nam enim modo Lunaris orbis exhalata aspergine humectabitur? si summa illa &ultima aëris plaga, de qua ante etiam diximus, aestuosa tota est, &suffumigationum, ustarumque aspirationum receptaculum, ac tanquam cella promptuaria. Cuius rei fidelissimi testes sunt cometae. Atqui hac potißimum ratione arescere Mercurium magis ac magis neceße esset. Contendunt etiam de Solis propinquitate hoc idem ei euenire: quod si est, utraque de causa Mercuriales radij exarescent. Qua igitur ratione &causa humescet, cum utraque ex affinitate uehementius exuri ac duabus quasi fornacibus supra infraque par sit excoqui? An fortasse stellae huius corpus spongiosum est (licuerit autem aliquantulum iocari) cum spongiae propria sit ariditas, quae tamen aquis admota statim turgescit, mox ex pressa plurimum liquorem effundit? Quod ut dem, nihilominus ostendi mihi uelim, qui sit spongiae ipsius expressor. Nam Mercurius stellae dominus, ut deorum nuntius deferendis ac reddendis literis aßidue occupatus est. Quia uero quaecunque in hac disputatione traduntur, ad Solis calefactio nem referri uidemus, placuit &quid ipsi hac de re sentiamus, &quid natu ralis dictet ratio, aliquanto uberius explicare: non quod libenter aliorum maximeque ueterum scriptorum opiniones insectemur, sed ne ueritas in ob scuro relinquatur, quae caeteris rebus omnibus optimo est cuique praeferenda. Sequitur itaque de Mercurio, &planetis alijs quaestio.