Latin
NIAD IOANNEM PARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 92
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hac igitur concitatione, perpetuaque motus agitatione, cum etiam à Sole tanquam turbo quidam uolutetur, raptatusque uersetur, uentos excitare contendunt, usi ea comparatione, quae si milis admodum uideretur. Si quis enim flagello quamuis tenui aërem uehementius uerberet, flabrum profecto licet tamen tenue excitabit, cum eiusmodi uerberationes sibilum saltem aliquem necesse sit excitent: qua de causa Mercurium uentos semper gignere, quoniam semper moueatur, existimant, cum caeteri planetae in stationibus uideantur quandoque conquiescere, ac Sol ipse propinquus semper &moueat &calefaciat. Hi mihi quidem uidentur aliquid dicere, nequaquam tamen exacte, atque ad appendiculum omnia: siquidem ut leuißimarum etiam frondium tenuißima commotio flabrum cieat, flabrum tamen ipsum. seu quaedam quasi subobscura sibilatio ex aëris impulsio ne fit, quae Graece est ῥοῖτος. Cum autem in coelo nullus sit aër, uentusque sit aëris quaedam impulsio, seu redundantis aspirationis commotio, quo nam modo Mercurius aut stationarius, aut incedens uentum excitet motu sui corporis aëre impulso, non uideo. Alia igitur ratio quaerenda est, quae ab illis qui dem quae paulò ante dicta sunt, originem ducit. Nam quae dicuntur de Sole calefaciente, eodemque circum raptante, ea sunt eiusmodi, ut astrum astro uim inferre credant, parum omnino uidentes ex illata ui corruptionem sequi necesse esse. Quocirca dicendum ac tenendum prorsus est, Mercurij stel lam radijs suis, hoc est ab insita ui excitare aspirationes, fumidas illas scilicet, et tanquam fuliginosas, è quibus uenti existunt, ut qui aridas exustasque terrae fumigationes per aërem perlatas magis ac magis moueat atque afficiat, quarum ex agitatione uenti gignantur. Quam ad rem plurimum etiam Solaris uis confert, dum radijs suis Mercurij radios fouet, illisque adminicu latur, ad hauriendas subducendasque è terris effumationes, quae post per aerem exagitatae impelluntur, eaedemque impellunt. Quoniam autem in stellarum stationes, earumque mentionem disserendo incidimus, rei huius explicationem non minus libenter quàm necessariò exequemur. Quod erraticae igitur moueantur, &certis atque dinumeratis temporibus cursus suos peragant, non solum ex dimensione constat ac numeris, uerum oculis quoque cernitur. Mouentur certe non modo per spacio sam illam longitudinem signorum duodecim, ad ortum ab occasu, qui suus ac proprius erraticarum est motus, uerumetiam per certam atque unicuique praescriptam latitudinem, quae hinc in boream protenditur, illinc ad meris diem: haec tamen ipsa latitudo à media Solis linea per signiferum non una est planetarum omnium, uerum aliorum alia. Mouentur autem orbiculari ter, nam &carum sphaerae orbiculatae sunt, &corpora ipsarum orbiculata.