Latin
NIAD IOANNEM PARDVM
Pontano, De rebus coelestibus 93
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi uero tres superiores à Sole ita recesserint, ut inter ipsas &Solem quatuor interiaceant signa, hoc est coeli partes centum uiginti, paulò plus minusue, retro pedem referre incipiunt. Ante tamen quàm earum appare re repedatio incipiat, ac si nullo pacto moueantur, compluribus diebus uidentur consistere, ac nullo modo progredi, eamque quae prima dicitur, statio nem facere, tametsi nunquam adeò consistunt, ut non aliquantulum moueantur. Graeci statum hunc uocant σηριγμὸν, ac dehinc continuato cursu repedationes ac regressus, quam nunc retrogradationem libentius plerique uocant, antequàm recto progrediantur itinere, iterum consistunt, secundamque stationem faciunt. Quo interim tempore tantum coeli Sol dimensus est, ut quatuor item signis, hoc est centum uiginti partibus, quod ante de prima statione dictum est, ab illis absit. Plerique autem ueterum autorum ar bitrati sunt planetarum omnium regressum Sole ab ipso causam ducere, quod ubi planetae quos diximus, Venus item ac Mercurius, certum ac decre tum sibi spatium à Sole digreßi essent, tanquam ab instituto itinere reuocati, retro ab illius radijs retraherentur, famulari quodam officio Soli addicti. Ego uero Solem ipsum inter stellas principem, ut sic loquar, esse duco, proprij luminis maiestate, tamen ut qui tyrannidem inter stellas exercere illum minime putem. Neque enim hamatis Sol radijs utitur, ut tanquam unco atque harpagone tractos à solito naturalique distrahat illos munere, cogatque ueluti captiuos uictoris ipsius catenas sequi. Num fortasse magnetino Sol praeditus est corpore, erraticae autem ferreo? Nam qui haec opinantur, colo rem suum erraticae cuique tribuunt. Atqui nec Saturnus, nec lupiter, nec Mars nec planetarum quispiam ferreo est colore, multo Sol minus magnetino, qui ne exustione quidem illa Aethiopica, cum quamrectißimis flagrantißimisque utitur radijs, uel semiuncem lapillum è terra subleuare in aëra sursum potest. Num raptabit calore suo, qui in coelo nullus est, retroque ad se trahet ingentißima illa corpora? ac si obsessa externo frigore, pòst Solari irradiatione delinita, blandißimo illo tepore capiantur, captaque proprij muneris sic obliuiscantur, ut, quod ebrijs accidit, sui nequaquam sint iuris. Atqui sponte sua mouentur quadrupedando testudines, rependo serpentes, natando ac lubricando pisces, aues uolitando, pedes alternatim proten dendo homines, quadrupedatim pecudes, atque ubi progressae sunt, suopte ar bitrio regrediuntur, ac pedem sistunt. Videmus aues nunc sursum, nunc con trà deorsum, mox ad dextram, sinistramue uolatum facere, pisces item natatum, non raro etiam illas in aëre, hos in aquis sidere, sic enim à natura in stituti sunt. Quid mirum igitur si erraticarum corpora per orbis suos peculiari motu, sibique insito mouentur, cursusque suos nunc procedendo, nunc recedendo peragunt? interim etiam ita gressum retardando, ut oculis intuentium uideantur sidere, uniuscuiusque proprij cursus cum sit haec natura.