Latin
38.1 to 38.3
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 38.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur post mortem Vladislavi imperatoris Bulgariae, Basilius imperator, congregato magno exercitu et navium multitudine, coepit debellare terram, obtinuitque totam Bulgariam, Rassam, et Bosnam, totamque Dalmatiam, omnesque maritimas regiones usque in finibus Inferioris Dalmatiae. Dobroslavus praeterea, quod sapiens et ingeniosus esset, coepit se subdare Graecis, et esse quasi adiutor, et socius eorum equitabatque cum eis per provincias, et Graecis oculte consilium dabat ut dure, et iniuste se agerent contra populum. Similiter et populus occulte dicebat: Quare tam grande malum sustinetis a Graecis; iniuste vos iudicant, bona vero tollunt, uzores adulterant, filias vestras virgines corrumpunt et polluunt; numquam patres rnei, qui ante me reges fuerunt, talia operati sunt vobis grande et grave malum est hoc. Dumque sic ageret per singula loca coeperunt populi in eum intendere et valde diligere Graecosque nimium odisse. Inter haec consilio inito populi inter se quadam die uno consensu mittentes legatos et cartulas mutuo ad invicem surrexerunt, et uno die interfecerunt omnes magnates Graecorum, qui sunt inventi per totam Dalmatiam. Post haec congregati omnes populi miserunt Dobroslavo, et fitiis eius, ut venirent, et acciperent regnum, et terram patrum suorum, qui veniens cum quinque filiis suis, qui iam iuvenes, et milites strenui erant, accepit regnum, coepitque proeliari cum Graecis et, obtinuit terram usque in Apliza. Tunc imperator Craecorum iratus vocavit unum ex ducibus suis nomine Armenopolos, iussit eum venire, et debellare regem Dobroslaum et eius filios, qui congregato magno exercitu militum, et peditum, pervenit usque ad planitiem Zentae. Rex etiam Dobroslavus, congregans exercitum, dedit partem exercitus quatuor filiis, misitque eos in locum, qui Vuranie dicitur contra orientalem plagam, ut ibi expectarent eventum beili; ipse vero cum Radoslavo filio suo ex parte occidentali irruit super Graecos, coeperuntque valde trucidare eos. Radoslavus itaque iuvenis potens, et strenuus armis dextera laevaque vulnerans pervenit ad ducem, quem cognovisset, gladio percussit, atque de equo in tcrram proiecit. Quod videntes Graeci in fugam conversi sunt, cedderuntque ex eis plurima multitudo, quam dinumerare nemo potuit. Plurimi autem eorum fugientes cum iam se evasisse putarent, insurgentes filii regis, qui in orientali parte erant, trucidaverunt eos, et facta est contritio, et plaga magna in Graecis die illa; regnum vero Dobroslavi crescebat et multiplicabatur quotidie. Dedit tandem rex filio suo Radoslavo iuppaniam, quae Kezca vocatur eo quod in bello fortis, et victoriosus extitit. Audiens praeterea Graecorum imperator quod evenerat, ira magna iratus, et tristis animo effectus, misit statim legatos cum auro, et argento non modico, ut darent iuppano Rassae, et bano Bosnae, et principi regionis Chilnanae, ut mitterent exercitum et gentem supra regem. Tunc iuppanus et banus, congregantes populi multitudinem miserunt Lutovid principi regionis Chelnani, ut coadunaret universam multitudinem, et ipse esset princeps, et ductor totius populi, sicque factum est. Imperator vero ex alia parte, congregans magnum valde quam fuerat ante exercitum misit Durachium, mandans cuidam Cursilio toparchae, qui illis diebus Durachium, totamque terram Duracinorum tenebat, ut congregaret omnem populum terrae Duracaenorum et praeesset omni exercitui et pergens caperet regem cum filiis suis quocumque reperisset.