Latin
38.4 to 38.9
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 38.4-9
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur Cursilius cum omni exercitu venit et ressedit in planitiae civitatis Scodrinae, ut ibi congregarentur omnes. Congregata est ergo ibi tanta multitudo, ut vix eos terra caperet. Post haec transvadato flumine, pervenerunt in planitiem Antibarenae civitatis. Luttovid et princeps cum suo exercitu advenit in Tribuniam. Rex vero Dobroslavus cum filiis et gente sua manebat in Cermoniza cernens autem, quod magna multitudo esset Graecorum, timensque, ne Luttovid transfretaret culfum, ne concluderetur in medio, vocatis quinque filiis suis, dixit eis: Videtis filii carissimi, quod magnus est Graecorum exercitus, et nos valde pauci ad comparationem illorum, eis resistere, mihe videtur, in bello nullatenus valemus. Faciamus ergo sic: remaneant duo ex vobis, Goyslavus, et Radoslavus, caeteri vere tres, accipite unusquisque X strenuos cum tubis, et buccinis, et montana conscendite, et per cacumina montium vos distendite sic ut Graeci videantur quasi in medio. Ego autem cum his, qui mecum sunt nocte media irruam in eorum castra cumque audieritis sonitum tubae, et buccinae vos similiter per circuitum de montibus, tubis, et buccinis clangite, magnisque vociferate vocibus. Post haec paulatim descendentes eorum castris appropinquate, et dum prope fueritis, nolite timere, sed estote fortes, et pugnate viriliter. Deus enim omnipotens tradet eos in manibus nostris. Igitur vesperascente hora tres filii regis ascenderunt montana, et fecerunt omnia, sicut mandaverat rex. Ea hora quidam Antibarennus, amicus regis volens terrere Graecos accessit ad Cursilium, et dixit ei: Cave, domine, et esto solicitus, et vide, quomodo evadas cum hac multitudine. Scias sane quod ex omni parte circumdatus es a magna multitudine. Quod verbum per castra sonuit, et omnes nimio terrore concussi sunt. Statimque iussit Cursilius omnes armatos stare, et vigilias et custodias de longe a castris fecit ponere.