Latin
45.1 to 45.3
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 45.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Post mortem regis Bladimiri caepit regnum Georgius filius Jaquintae reginae. Secundo autem anno regni sui voluit occulte comprehendere filios Branislavi, sed minime valuit, nam innotuit eis quoddam consilium, et ipsi abierunt Durachium ad patruum suum Goyslavum, solus Grubessa comprehensus est, et positus in custodia in Scodarim. Tempore illo dux Calo Joannes Cumano congregans fortem exercitum venit cum Goyslavo, et nepotibus eius supra regem Georgium. Rex etiam congregans populum paravit eis bellum. Committentes itaque bellum cecidit pars Georgii regis et multi interfecti sunt, et plurimi capti sunt. Rex autem cum aliquantis evasit, et fugit in Obliquum. Post haec dux, et caeteri debellantes civitatem Scodarim ceperunt eam, inde extrahentes Grubessiam de custodia, iussu imperatoris constitutus est rex a populo, et dux relinquens ei exercitum reversus est Durachium. Regnante eo sciens rex Georgius Grubessiam esse strenuissimum militem et potentem in virtute, atque audacem in bello fugit in Rassam, mater vero eius capta est apud Cattarum, et ducta est Constantinopolim ubi et mortua est. Regnavit rex Grubessa VII annos, et quievit terra in diebus eius, et recuperavit valde, dedit enim diebus illis Deus abundantiam frumenti, et vini, repleta est terra omni saturitate. Denique septimo anno regni eius venit rex Georgius cum Rassianis supra istum, qui praeparans ei bellum in ipso bello mortuus est rex Grubessa fortiter dimicando, et proeliando ante civitatem Antibarim; sepultusque est in episcopio eiusdem civitatis honorifice in ecclesia Sancti Georgii. Post haec rex Georgius obtinuit ragnum non tamen terram, misitque fratribus regis Grubessae, qui adhuc supererant Dragichnae, et Dragilo, et fecit pacem cum eis, et iuravit quod divideret terram cum eis, et nil eis mali faceret, qui venientes propter ius iurandum crediderunt ei dedit illis partem terrae, et iuppanias in Zenta, et valde coepit eos diligere, et hoc ideo faciebat rex ut Gradicnam fratrem eorum tertium posset decipere, et ad se attrahere ut postea perderet eos.