Latin
45.4 to 45.17
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 45.4-17
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur Gradigna manens in Rassa accepit ibi uxorem, de qua genuit quatuor filios: primus Radaslavus, Lobari, et Bladimirus, praeterea Dragilus cum omnibus terrae suae intravit in Podgoream regionem, et obtinuit Onogoste, et alias plurimas iuppanias. Videns autem rex, quod prudenter se ageret, valde ei placuit. Deinde consilio Dragili congregans rex exercitum abiit in Rassa, et proeliando obtinuit eam, et depredavit, inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat, unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae sincere eum non diligeret, ne forte regnum amitteret, comprehendere fecit Mihala, filium Bladimiri regis, et post eum Dragillum, posuitque in custodiam. Dragichna vero cum quatuor filiis suis: Prevoscio, Grubesda, Neeman, et Sirac evasit, et fugit Durachium. Audiens autem, quod frater eius, et nepotes tenerentur in vinculis, abiit et ipse Durachium. Post hoc Pirigordi dux cum Gradigna et Dragicna congregantes populum, et magnum exercitum venerunt, et ceperunt terram usque Vuraneam, et usque Antibarim. Sed quia dux ire volebat Constantinopolim Gradigna relinquens nepotem suum Borosci in Obliquo ad custodiendum castellum transportaverunt ducem usque Durachium. Praeterea rex Georgius iratus iussit Dragillum, et Mihala, nepotem eius, privare lumine coeli, eo quod Gradigna cum fratre suo debellarent illum. Postquam autem dux Pirogorti ivit Constantinopolim, venit alius dux Durachium, Kirialexius de Condi Stephano. Interea rex Georgius congregans populum venit, et obsedit Obliquum, Boroscius vero cum suis fortiter defendebat se. Audiens autem dux Kirialexius cum Gradigna, et cum fratre congregantes exercitum venerunt supra regem, quia vero iam rex erat exosus omni populo non fuit quis, qui hoc ei annunciaret quousque venit dux cum Gradigna, et cum exercitu, et percusserunt castra eorum, et occiderunt, et vulneraverunt plurimos, et fugaverunt eos.