Latin
45.18 to 45.25
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 45.18-25
Unproofread scanNot analysed yet
Rex evasit tunc, et fugit Cermeniza, et dux fugato eo reliquit Gradigna cum exercitu, et ipse reversus est Durachium. Tunc quia propter tribulationes, et bella terra iam deserta erat, et quotidie magis magisque dessolabatur, rebellavit Decatarus et postea tota terra regis Georgii. At Gradigna cum suis coepit comprehendere terram, et persequi regem, alia autem ex parte Rassani eum persequebantur. Rex autem cum suis per montana, et per silvas huc illuc fugiens latitabat. Praeterea videns rex undique persecutionem sibi accidere, nesciens quid ageret, intravit in castellum, qui Obolon dicitur. Tunc Gradigna obtinuit terram usque Decatarum, praeter castellum quo rex tenebatur. Inter haec dux venit in Scodarim, et Gradigna misit ad eum, ut quantocius veniret quatenus caperent castellum, et regem, qui veniens cum exercitu obsederunt castellum. Tunc hii qui amici, et proximi regis esse videbantur, et qui edebant panem eius levaverunt contra eum calcaneum suum et alii de foris, alii de intus castellum tradiderunt, et regem duci Kirialexio quem dux comprehendens duxit secum Durachium inde vinculatum, et cum custodibus misit Constantinopoiim ubi mortuus est in custodia.