Latin
9.1 to 9.3
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 9.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Inter haec mortuus est rex Sanamirus et accepit regnum eius Sfetopelek nomine. Regnante vero rege Suetopelek misit papa Stephanus litteras ad venerabilem virum Constantinum doctorem, vocans eum ad se, audierat enim de eo, quod sua praedicatione converti fecerat innumerabilem gentem, et ob hanc causam desiderabat eum videre. Itaque Constantinus, vir sanctissimus ordinavit praesbiteros, et litteram lingua sclavonica componens, commutavit evangelium Christi, atque psalterium, et omnes divinos libros Veteris, et Novi testamenti de graeca littera in sclavonicam nec non, et missam eis ordinans more Graecorum confirmavit eos in fide Christi, et valedicens omnibus, quos ad fidem Christi converterat, secundum apostolicum dictum Romam pergere festinabat. Dum autem pergeret transiens per regnum regis Sphetopelek honorifice ab eo susceptus est. Tunc vir Dei Constantinus, cui nomen postea Kyrillus a papa Stephano impositum est, quando consecravit eum monacum, coepit praedicare regi evangelium Christi et fidem Sanctae Trinitatis, ad cuius praedicationem rex Sphetopelek credidit Christo, et baptizatus est cum omni regno suo, et effectus est orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina Christi, et valefaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et benedicere, qui salvos facit sperantes in se. Post haec Sphetopelek rex iussit christianis, qui Latina utebantur lingua, ut reverterentur unusquisque in locum suum, et reaedificarent civitates, et loca quae olim a paganis destructa fuerunt. Placuit etiam regi, ut temporibus suis rememorarentur, ac recordarentur seu scriberentur termini ac fines omnium provinciarum ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret regi de hac re.