Latin
9.4 to 9.11
Pop Dukljanin, Regnum Slavorum 9.4-11
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit sapientes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum papam Stephanum, et ad imperatorem Constantinopolitanae urbis Michaelem rogans, et petens, quatenus antiqua privilegia, quibus termini et fines provinciarum, ac regionum, seu terrarum scripti continebantur, mittere cum viris sapientissimis dignarentur, dum autem legati regis Romam venissent, et verba regis papae Stephano intimassent, gaudio magno gavisus est papa venerabilis et maxime quod occasione accepta mitteret sapientissimos viros, qui novellum, ac tenerum regem adhuc in fide, et populum eius pascerent, ac satiarent pane coelesti, ac verbo vitae. Misit itaque vicarium suum Honorium nomine sanctae Romanae ecclesiae presbiterum cardinalem, cui et tradidit potestatem ligandi, atque solvendi, evellenti et dissipandi, aedificandi, atque plantandi, sicuti moris est, quando per mundi partes legati, seu vicarii a sede Romana mittuntur, et cum eo alios duos cardinales episcopos quoque iussit eum secum assumere, qui adhuc populo in fide episcopos, sive ecclesias consecrarent, et verbum vitae in eorum cordibus quotidie seminarent. Advenientes itaque cardinales, et episcopi invenerunt regem in planitie Dalmae, a quo cum magno honore, et reverentia suscepti sunt. Tunc rex iussit congregari in eadem planitie Dalmae omnes populos terre, et regni sui. Inter haec dum populi congregarentur, advenerunt legati nobiles, et sapientes missi ab imperatore Michaele, Leo, et Joannes, et alii sapientes, qui a rege, et cardinalibus honorifice suscepti sunt. Igitur omnes congregati, tam latina, quam et sclavonica lingua qui loquebantur, iussu Honorii apostolici vicarii, ei christianissimi regis Suetopelk, per spatium dierum XII synodum fecerunt. In qua diebus octo de lege Divina, et sacra scriptura, ac de statu ecclesiae tractatum est. Caeteris autem quatuor diebus de potestate regis, de ducibus, et comitibus, et centurionibus, et de statu regis sermocinatum est.