Latin
Letter 1
Pope Anastasius I, Epistolae Et Decreta 2.3
Unproofread scanNot analysed yet
De Origene quid sentiendum. —Origenes autem, cujus in nostram linguam composita derivavit, antea et quis fuerit, et in quae processerit verba, nostrum propositum nescit: quod vero sit animi mei studium, cum tua paulisper super hoc conferam sanctitate. Hoc igitur mente concepi, quod urbis nostrae populis de translatis Origenis lectio patefecit, quadam puris mentibus velut nebula caecitatis injecta, fidem Apostolorum et majorum traditione firmatam velut deviis anfractibus illum voluisse dissolvere.