Latin
Letter 1
Pope Anastasius I, Epistolae Et Decreta 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Qua mente Rufinus Origenem interpretatus sit quaeritur. —Discere hoc loco libet, quid agat in Romanam linguam ista translatio. Approbo, si accusat auctorem, et execrandum factum populis prodit, ut justis tandem odiis teneatur, quem jam dudum fama constrinxerat. Si vero interpres tantorum malorum consensum praestat, et legenda prodit in populos; nihil aliud sui opera laboris exstruxit, nisi ut propriae veluti mentis arbitrio haec, quae sola, quae prima, quae apud catholicos christianos vera fide jam exinde ab Apostolis in hoc usque tempus tenentur, inopinatae titulo assertionis everteret.