Latin
Letter 1
Pope Anastasius I, Epistolae Et Decreta 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod te vero vulgi de Rufino querela sollicitat, ut quosdam vagis suspicionibus persequaris: hanc tuam opinionem constringam divinae lectionis exemplo, sicut scriptum est: Non sic homo ut Deus; nam Deus videt in corde, homo videt in facie (I Reg. xvi, 7). Itaque, frater charissime, omni suspicione seposita, Rufinum propria mente perpende si Origenis dicta in latinum transtulit ac probavit: nec dissimilis a reo est, qui alienis vitiis praestat assensum. Illud tamen tenere te cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut quid agat, et ubi sit, nescire cupiamus. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.