Latin
Letter 1
Pope Anastasius I, Epistolae Et Decreta 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Anastasii vigilantia adversus pravam doctrinam. Origenis lectio imperialibus edictis prohibita. —Absit hoc ab Ecclesiae Romanae catholica disciplina. Numquam profecto eveniet, aliqua ut haec admittam ratione, quae jure meritoque damnamus. Quapropter illa toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse quae Ecclesiam maculent, probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras, dissensionesque disponant. Qua re… moti, qualem epistolam ad fratrem et coepiscopum nostrum Venerium diligentiori cura perscriptam parvitas nostra transmiserit, ex subditis poteris comprobare. Unde igitur habeat secum ille qui transtulit, servetque sibi hanc conscientiam, non superflua laboro formidine, neque inani timore sollicitor. Mihi certe cura non deerit Evangelii fidem circa meos custodire populos, partesque corporis mei, per spatia diversa terrarum, quantum possum, litteris convenire, ne qua profanae interpretationis origo subrepat, quae devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur. Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui, beatissimorum principum nostrorum manasse responsa, quibus unusquisque Deo serviens ab Origenis lectione revocetur: damnatumque sententia principum, quem lectio reum profana prodiderit. Hactenus sententiae meae forma processerit.