Latin
Letter 5
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 7.3
Unproofread scanNot analysed yet
In notitiam singulorum, ad quos ante jam scripsimus quem deberent tramitem custodire, nostras te epistolas pertulisse dixisti: quibus debitum se commodare consensum plurimi sacerdotum sacrarum traditionum memores sunt professi; quos fraterna charitate (Supple, sumus) complexi. Tales esse cognoscimus coepiscopum nostrum Adelphium, vel fratrem Perigenem, cui beati sermo concilii jam dudum adstipulator accessit. Ad episcopatus speculam jam vocabat Dei, inquam, sententia, cujus beneficia saepe credimus esse contraria; et in adversum vertimus, quae post recognoscimus profuisse. Quam rem continuat negotii praesentis exemplum. Tristis absque dubio coepiscopus noster Perigenes fuit, cum eum nemo susciperet ordinatum. Nonne huic hoc expediens erat, ut hunc civitate sua Patrenses populi unitae voce contradictionis arcerent? Sed quanto inclinatus fuit, cum eum ordinatum nemo suscepit, tanto sublimior nunc est, cum a suis poscitur, qui ab externis fuerat refutatus. Evidens enim Dei manifestumque judicium, qui cum id temporis voluit praestolari, quo mereretur huic ecclesiae praesidere, iu qua et natus asseritur et renatus.