Latin
Letter 5
Pope Bonifacius I, Epistolae Et Decreta 7.4
Unproofread scanNot analysed yet
Frater charissime, quoniam prudentiae tuae injunctorum vel delegatorum pondus incumbit, petitio supplicum vel diligentiae tuae electae jumdudum vel vicinitatis ratione te respectat. Quam quidem petitionem non absque admiratione perlegimus, propterea quod tuis epistolis privaretur. Omnibus eo, quem res exigunt, ordine celebratis, aliqua ad nos scripta transmittas: nolumus enim coepiscopo Perigeni nostram paginam destinare prius, quam tuas accipiamus epistolas, cujus ordinationi videntur omnia delegata. Accelerabis id agere propter desiderium postulantium. Melius enim nosse dignaris, cos in hanc precem sola, ut arbitror, erga religionem devotione fervere; maxime cum irreprehensibiliter eum asserant per annos innumeros in presbyterii honore durasse, et non indebito saltu, sed ad summum gradatim venisse fastigium. Cui ad plenitudinem confirmationis episcopatus sui hoc solum residet, quod nostros in honore suo necdum suscepit affatus. Intelligere autem tuam non ambigo charitalem hoc non absque admiratione, quod et huic videmur nostram paginam non misisse, et (Forte nec) supplicibus praebuisse responsum. Actum a nobis est, ut et apostolicae sedis auctoritas, et Dilectionis tuae honorificentia servaretur. Data xiii kal. Octobr. (Septemb. 19, ann. 419) Monaxio v. c. consule.