Latin
Letter 1
Pope Bonifacius V, Epistolae Tres 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae benignitatis studiis invitati direximus, quo videlicet tantum in sacrosanctis mysteriis celebrandis licentiam utendi impertivimus: concedentes diam tibi ordinationes episcoporum, exigente opportunitate, Domini praeveniente misericordia, celebrare; ita ut Christi Evangelium plurimorum annuntiatione in omnibus gentibus quae necdum conversae sunt dilatetur. Studeat ergo tua fraternitas hoc quod sedis apostolicae humanitate percepit, intemerata mentis sinceritate servare, intendens cujus rei similitudine tarn praecipuum indumentum humeris tuis bajulandum susceperis. Talemque te Domini imploranda clementia exhibendum stude, ut indulti muneris praemia non cum reatitudine, sed cum commodis animarum ante tribunal summi et venturi Judicis repraesentes. Deus te incolumem custodiat, di-, lectissime frater.