Latin
Letter 2
Pope Bonifacius V, Epistolae Tres 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
Eum ad fidem Christianam exhortatur. Viro glorioso Eduvino regi Anglorum Bonifacius episcopus servus servorum Dei. Licet summae divinitatis potentia humanae locutionis officiis explanari non valeat, quippe quae sui magnitudine ita invisibili atque ininvestigabili aeternitate consistit, ut eam nulla ingenii sagacitas quanta sit comprehendere disserereque sufficiat, quia tamen ejus humanitas ad insinuationem sui, reseratis cordis januis, quae de semetipsa proferantur secreta humanis mentibus inspiratione clementer infundit, ad annuntiandam vobis plenitudinem fidei Christianae, sacerdotalem curavimus sollicitudinem prorogare, ut perinde Christi Evangelium, quod Salvator noster omnibus praecepit gentibus praedicari, vestris quoque sensibus inserentes, salutis vestrae remedia propinemus.