Latin
Letter 2
Pope Bonifacius V, Epistolae Tres 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Supernae igitur majestatis clementia, quae cuncta solo verbo praeceptionis suae condidit et creavit, coelum videlicet et terram, mare et omnia quae in eis sunt (dispositis ordinibus quibus subsisterent) coaeterni Verbi sui concilio et sancti Spiritus unitate dispensans, hominem ad imaginem et similitudinem suam ex limo terrae plasmatum constitui’, eique tantum praemii praerogativam indulsit, ut eum cunctis praeponeret atque, servato termino praeceptionis. aeternitatis subsistentia praemuniret. Hinc ergo Deum Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, quid est individua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fidei veneratur et colit. Cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia ejus dispositione omnium praelatio regnorum conceditur. Ejus ergo bonitatis misericordia, totius creaturae sure dilatandae subsidiis, etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida sancti Spiritus fervore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succedere. Quae enim in gloriosi filii nostri Audubaldi regis gentiumque ei suppositarum illustratione clementia Redemptoris fuerit operata, plenius ex vicinitate loeorum vestram gloriam conjicimus cognovisse. Ejus ergo mirabile donum, et in vobis certa spei coelestis longanimitate conferri confidimus. Cum profecto gloriosam conjugem vestram quae vestri corporis pars esse dignoscitur, aeternitatis praemio per sacri baptismatis regenerationem illuminatam agnovimus.