Latin
Letter 2
Pope Bonifacius V, Epistolae Tres 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Unde oportet vos, suscepto signo sanctae crucis, per quod humanum genus est redemptum, exsecrando diabolicae versutiae supplantationem, qui divinae bonitatis operibus invidus aemulusque consistit, a cordibus vestris abjicere, injectisque manibus, hos quos eatenus materiae compage vobis deos fibricastis, confringendos diminuendosque summopore procurare; ipsa euim eorum dissolutio corruptioque, quae nunquam viventem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, vobis patenter insinuet, quod nihil erat quod eatenus colebatis, dum profecto meliores, vos qui Spiritum viventem a domino percepistis, eorum constructione nihilominus existatis; quippe quos Deus omnipotens, ex primi hominis quem plasmavit cognatione deductos, per saecula innumerabilibus propaginibus pullulare constituit.