Latin
Letter 2
Pope Bonifacius V, Epistolae Tres 2.5
Unproofread scanNot analysed yet
Accedite ergo ad agnitionem ejus qui vos creavit, qui vobis vitae insufflavit spiritum, qui pro vestra redemptione Filium suum unigenitum misit, ut vos ab originali peccato eriperet et ereptos de potestate diabolicae, nequitiae coelestibus praemiis muneraret. Suscipite verba praedicatorum ct Evangelium Dei quod vobis annuntiant, quaternus credentes, sicut saepius dictum est, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum ejus Filium, et Spiritum sanctum, et inseparabilem Trinitatem, fugatis daemoniorum sensibus, expulsaque a vobis sollicitatione venenosi et deceptibilis hostis, per aquam et Spiritum sanctum renati, ei cui credideritis in splendore gloriae sempiternae cohabitare ejus opitulatione et munificentia valeatis.