Latin
10.767.113 to 10.767.134
Pope Cornelius, Epistolae 10.767.113-134
Unproofread scanNot analysed yet
X, 12); et alio in loco dicat: Tu quis es qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem. Potens est enim Deus statuere eum (Rom. XVI, 4). Joannes quoque Jesum Christum Dominum nostrum advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probat dicens: Filioli mei, ista scribo vobis ne delinquatis; et si quis deliquerit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum suffragatorem (46), et ipse est deprecatio pro delictis nostris (…Joan. II, 1, 2). Et Paulus quoque apostolus in Epistola sua posuit: Si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc justificati in sanguine illius liberabimur per illum ab ira (Rom. V, 8, 9). XIX. Cujus pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nec duri, nec in fovendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et flere cum flentibus, et eos quantum possumus auxilio et solatio nostrae dilectionis erigere, nec adeo immites et pertinaces ad eorum poenitentiam retundendam, nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. Jacet ecce saucius frater ab adversario in acie vulneratus. Inde diabolus conatur occidere quem vulneravit, hinc Christus hortatur ne in totum pereat quem redemit. Cui de duobus assistimus, in cujus partibus stamus? Utrumne diabolo favemus ut perimat, et semianimem fratrem jacentem, sicut in Evangelio sacerdos et levites, praeterimus? (Luc. .) Ac vero ut sacerdotes Dei et Christi, quod Christus et docuit, et fecit imitantes, vulneratum de adversarii faucibus rapimus, ut curatum Deo judici reservemus. XX. Nec putes, frater charissime, hinc aut virtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit poenitentia, et quod poenitentibus spes pacis oblata. Manet vere fidentium robur immobile, et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseverat integritas. Nam et moechis (47) a nobis poenitentiae tempus conceditur et pax datur.