Latin
10.767.96 to 10.767.112
Pope Cornelius, Epistolae 10.767.96-112
Unproofread scanNot analysed yet
Quam potest exercere medicinam qui dicit: Ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est. Opem nostram, medelam nostram vulneratis exhibere debemus. Nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes jacere eos quos persecutione funesta sauciatos videmus: qui si in totum mortui essent, nunquam de eisdem postmodum et confessores et martyres fierent. XVII. Sed quoniam est in illis quod poenitentia sequente revalescat ad fidem, et ad virtutem de poenitentia robur armatur, quod armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab Ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se vias et saecularia opera convertat, vel ad haereticos et schismaticos rejectus ab Ecclesia transeat; ubi, etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra Ecclesiam constitutus et ab unitate atque a charitate divisus, coronari in morte non poterit. Et ideo placuit, frater charissime, examinatis causis singulorum, libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subveniri: qua Exomologesis apud inferos non est, nec ad poenitentiam quis a nobis compelli potest, si fructus poenitentiae subtrahatur. Si praelium prius venerit, corroboratus a nobis invenietur armatus ad praelium. Si vero ante praelium infirmitas urserit, cum solatio (44) pacis et communicationis abscedit. XVIII. Neque enim praejudicamus Domino judicaturo quo minus si poenitentiam plenam et justam peccatoris invenerit, tune ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. Si vero nos aliquis poenitentiae simulatione deluserit, Deus, qui non deridetur (Gal. VI), et qui cor bominis intuetur (I Reg. XVI), de his quae nos minus perspeximus judicet et servorum suorum sententiam Dominus emendet; dum tamen nos meminisse, frater charissime, debeamus scriptum esse, Frater fratrem adjuvans exaltabitur, (Prov. XVIII, 19) et Apostolum quoque dixisse: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini, alterutrum onera sustinete (45), et sic adimplebitis legem Christi (Gal. VI, 1, 2), item quod superbos redarguens et arrogantiam frangens, in epistola sua ponat: Et qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor.