Latin
10.767.70 to 10.767.95
Pope Cornelius, Epistolae 10.767.70-95
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Quorum si poenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore, cum liberis, quos incolumes reservaverant, in haeresim vel schisma, diabolo invitante, rapiuntur; et ascribetur nobis in die judicii nec ovem sauciam curasse, et propter unam sauciam multas integras perdidisse, et cum Dominus, relictis nonaginta novem sanis, unam errantem et lassam (40) quaesierit, et inventam humeris suis ipse portaverit (Luc. XV; Matth. XVIII), nos non tantum non quaeramus lapsos, sed et venientes arceamus, et cum pseudo-prophetae gregem Christi nunc vastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit, eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. Et ubi erit, frater charissime, quod Apostolus dicit: Omnibus per omnia placeo, non qnaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salventur. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. X, 33; XI, 1). Et iterum: Factus sum infirmus infirmis, ut infirmos lucrarer (I Cor. XI, 22). Et iterum: Si patitur membrum unum, compatiuntur et caetera membra; et si laetatur unum membrum, collaetantur et caetera membra (I Cor. XII, 26). XVI. Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater charissime, qui dicunt omnia peccata paria (41) esse et virum gravem non facile flecti oportere. Inter Christianos autem philosophos plurimum distat. Et cum Apostolus dicat, Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8), vitanda sunt a nobis quae non de Dei clementia veniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. De Moyse autem legimus in Scripturis dictum: Et fuit Moyses homo lenis nimis (42) (Num. XII, 3). Et Dominus in Evangelio suo dicit: Estote misericordes, sicut et Pater vester misertus est (43) vestri (. VI, 36). Et iterum: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12).