Latin
12.796.71 to 12.796.93
Pope Cornelius, Epistolae 12.796.71-93
Unproofread scanNot analysed yet
XIV, 13 et 14). Et addidit dicens: Tu vero ad inferos descendes in fundamenta terrae, et qui videbunt te, mirabuntur super te (Ibid. 15). Unde parem talibus poenam Scriptura divina loco alio comminatur et dicit: Dies enim Domini Sabaoth super omnem injuriosum et superbum, et super omnem elatum et excelsum (Isa. II, 29). De ore itaque ac de verbis suis unusquisque statim proditur, et utrum Christum in corde suo, an vero Antichristum habeat, loquendo detegitur: secundum quod Dominus in Evangelio suo dicit: Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis nequam? de abundantia enim cordis os emittit. Bonus homo de bono thesauro emittit bona, et nequam homo de nequam thesauro emittit nequam (Matth. XII, 34). Unde et dives ille peccator, qui de Lazaro in sinu Abrahae posito, atque in refrigerio constituto, implorat auxilium, cum in tormentis cruciabundus flammae cremantis ardoribus aduratur (Luc. XVI, 23), inter omnes corporis partes magis os ejus et lingua poenas dat; quia plus scilicet lingua sua et ore peccaverat. IV. Nam cum scriptum sit: Neque maledici regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 10), et iterum Dominus in Evangelio suo dicat: Qui dixerit fratri suo, Fatue; et qui dixerit: Raca, reus erit in gehennam ignis (Matth. III, 22), quomodo possunt censuram Domini ultoris evadere, qui alia ingerunt non solum fratribus, sed et sacerdotibus; quibus honor tantus de Dei dignatione conceditur, ut quisquis sacerdoti ejus et ad tempus hic judicanti non obtemperaret, statim necaretur? In Deuteronomio loquitur Dominus Deus dicens: Et homo quicunque fecerit in superbia, ut non exaudiat sacerdotem aut judicem quicunque fuerit in diebus illis, morietur homo ille; et omnis populus cum audierit, timebit; et non agent impie etiam nunc (Deut. XVII, 12). Item ad Samuelem, cum a Judaeis sperneretur, Deus dicit: Non te spreverunt, sed me spreverunt (I Reg.