Latin
12.796.94 to 12.796.118
Pope Cornelius, Epistolae 12.796.94-118
Unproofread scanNot analysed yet
VIII, 7). Et Dominus quoque in Evangelio: Qui audit vos, inquit, me audit (91) et eum qui me misit: et qui rejicit vos (92), me rejicit, et eum qui me misit (Luc. X, 16). Et cum leprosum emundasset; Vade, inquit, et demonstra te sacerdoti (Matth. VIII, 4). Et cum postea tempore passionis alapam accepisset a servo sacerdotis, cumque ei dixisset. Sic respondes pontifici? (Joan. XVIII, 22) adversus pontificem Dominus contumeliose nihil dixit, nec quidquam de sacerdotis honore detraxit; sed innocentiam suam magis asserens et ostendens, Si male, inquit, locutus sum, exprobra de malo, si autem bene, quid me caedis? (Ibid. 23.) Item in Actis Apostolorum postmodum beatus Paulus, cum ei dictum esset, Sic insilis (93) in sacerdotem Dei maledicendo? (Act. XXIII, 4), quamvis Domino jam crucifixo sacrilegi et impii et cruenti illi esse coepissent, nec jam quidquam de sacerdotali honore et auctoritate retinerent: tamen ipsum quamvis inane nomen et umbram quamdam sacerdotis cogitans Paulus: Nesciebam fratres (Ibid. ,5 5), inquit, quia pontifex est; scriptum est enim, Principi plebis tuae (94) non maledices (Exod. XXII, 28). V. Cum haec tanta ac talia et multa alia exempla praecedant, quibus sacerdotalis auctoritas et potestas de divina dignatione firmatur; quales putas esse eos, qui sacerdotum hostes, et contra Ecclesiam catholicam rebelles, nec praemonentis Domini comminatione, nec futuri judicii ultione terrentur? Neque enim aliunde haereses obortae sunt (95), aut nata sunt schismata, quam dum sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia (96) ad tempus sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur. Cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret; nemo post divinum judicium, post populi suffragium, post coepiscoporum consensum, judicem se jam non episcopi sed Dei faceret; nemo discidio unitatis, Christi Ecclesiam scinderet; nemo sibi placens ac tumens seorsum foris haeresim novam conderet, nisi si ita est aliquis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei judicio fieri sacerdotem: cum Dominus in Evangelio suo dicat: Nonne duo passeres asse vaeneunt, et neuter eorum cadit in terram sine Patris (97) voluntate?