Latin
In Festo Sancti Damasi
Pope Damasus I, Addenda 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Lect. II. —Ursicinus autem, vel, ut alii legunt, Ursinus, Romanae Ecclesiae diaconus, Damasum sibi praelatum non ferens, in tantum furoris erupit, ut persuaso quodam imperito ac agresti episcopo, collecta turbulentorum et seditiosorum hominum manu, in basilica, quae Sicinini appellatur, episcopum se fieri extorqueret: legibus, ordine, et traditione perversis. Itaque cum non tantum suffragiis, sed etiam vi et armis res ageretur: multi utrimque ceciderunt. Ammianus Marcellinus ejus temporis historicus, refert centum triginta septem uno die, in basilica Sicinini peremptorum reperta fuisse cadavera. Denique sacerdotum et populi consensu, Damasus confirmatus est: et Ursicinus ejectus ab Urbe, atque ad Neapolitanam Ecclesiam traductus. T.