Latin
2.3 to 2.5
Pope Damasus I, Addenda 2.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Lect. III. —Damasus autem de adulterio per invidiam accusatus, facta synodo coram quadraginta qualuor episcopis se purgavit: a quibus innocens absolutus est, et accusatores ejus Concordius et Callistus diaconi, damnati rejectique ab Ecclesia. Certe beatus Hieronymus, in epistola ad Pammachium, non solum virum egregium, et in Scripturis eruditum, sed virginem etiam virginis Ecclesiae doctorem appellat. T. Lect. IV. —Tandem pacata Ecclesia, Damasus otio litterario delectatus. Vitas Pontificum omnium, qui ante se fuere, conscripsit, easque ad Hieronymum misit: et cum multa corpora Sanctorum perquirens invenisset, eorum tumbas carminibus adornavit. Elegans enim in componendis carminibus ingenium habuit. Multa brevia opuscula heroicis versibus composuit: Epistolas item mullas. T. Lect. V. —Templa cultumque divinum auxit magnopere. Duas enim basilicas aedificavit, alteram juxta theatrum, alteram via Ardeatina, ad catacumbas, dedicavit: et Platoniam, ubi corpora apostolorum Petri et Pauli aliquando jacuerant, et corpora sanctorum eo loci sepulta, versibus exornavit, ad posteritatis memoriam. T.