Latin
5.2 to 5.3
Pope Damasus I, Addenda 5.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Discipulos Oriens misit, quod sponte fatemur, An forte hoc ignorari unquam potuit? Si vero beatorum Apostolorum tropaea ad se rapere Orientales, et vindicare non studuerunt, proferat rationem aliquam ob quam Roma suos potius meruit defendere cives; ostendatque etiam, quae sit alia ejusdem verbi defendere vis. Scio Pearsonum ad ann. 258, n. 2, temere scripsisse Historiam, quam Gregorius narrat, nulla fide dignam esse. Sed hoc illi liceat dumtaxat, ejusque similibus.