Latin
Quarumdam Abbatis Terribilini
Pope Damasus I, Addenda 5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad carm. X. Carmen quod ego ex Palatino Gruteriano codice eo loco recensui, ac S. Stephano P. et M. aptari posse existimavi, Damasi esse foetum censet etiam vir eruditus, sed in eo Xystum P. et M. laudari conjicit, quem in coemeterio animadversum ex Cypriano scimus. Sed huic conjeci orae repugnat carmen ipsum, quo constat unum Stephanum tunc martyrem occubuisse. caeteris omnibus cum eodem in coemeterio deprehensis, salvis dimissis. Contra vero cum Xysto diacones quatuor caesi sunt, et forte alii, quod vir ipse eruditus observat ad Carm. XXXIII. Hoc igitur, de quo agitur, priori magis, quam alteri martyri sanctissimo et pontifici convenit.