Latin
2
Pope Damasus I, De Explanatione Fidei 2
Unproofread scanNot analysed yet
Multiformis autem nominum Christi dispensatio est. Dominus, quia Christus; Verbum, quia Dei Filius, quia unigenitus ex Patre; homo, quia natus ex Virgine; sacerdos, quia se obtulit holocaustum; pastor quia custos; vermis, quia resurrexit; mons, quia fortis; via, quia rectus per ipsum ingressus in vitam; agnus, quia passus; lapis angularis, quia instructio; magister, quia ostensor vitae; sol, quia illuminator; verus, quia a Patre; vita, quia creator; panis, quia caro; Samaritanus, quia custos et misericors; Christus, quia unctus; Jesus, quia salvator; Deus, quia ex Deo; angelus, quia nuntius; sponsus, quia mediator; vitis, quia sanguine ejus redempti sumus; leo, quia rex; petra, quia firmamentum; flos, quia electus; propheta, quia futura revelat. Spiritus enim sanctus non est Patris tantummodo, aut Filii tantummodo Spiritus; sed Patris et Filii Spiritus: scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est spiritus Patris in illo. Item scriptum est: qui autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Nominato itaque Patre et Filio, intelligitur Spiritus sanctus: de quo ipse Filius in Evangelio dicit: quia Spiritus sanctus a Patre procedit; et de meo accipiet et annuntiabit vobis.