Latin
3
Pope Damasus I, De Explanatione Fidei 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ex Baronio ad ann. 382, num. 19. Post has omnes propheticas, et evangelicas, et apostolicas, quas superius deprompsimus Scripturas, quibus Ecclesia catholica per gratiam Dei fundata est, etiam intimandum putavimus, quod quamvis per orbem catholicae diffusae Ecclesiae, quasi unus thalamus Christi sit, sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis synodicis constitutis, caeteris Ecclesiis praelata est: sed et evangelica voce Domini Salvatoris nostri primatum obtinuit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; et tibi dabo claves regni coelorum; et quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo. Addita etiam est societas beatissimi Pauli apostoli, vasis electionis, qui nou diverso, sicuti haeretici garriunt, sed uno tempore, uno, eodemque die, gloriosa morte cum Petro in urbe Roma sub Caesare Nerone agonizans, coronatus est: et pariter supradictam Romanam Ecclesiam Christo Domino consecrarunt, aliisque omnibus universo mundo sua praesentia, et venerando triumpho praetulerunt.