Latin
4 to 5
Pope Damasus I, De Explanatione Fidei 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Est ergo prima Petri apostoli sedes Romana Ecclesia, non habens maculam, noque rugam, neque aliud hujusmodi. Secunda autem sedes apud Alexandriana, beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est: ipseque in AEgyptum directus a Petro apostolo, verbum veritatis praedicavit, et gloriosum consummavit martyrium. Tertia autem sedes est apud Antiochiam beatissimi sui apostoli Petri, quae habetur honorabilis, eo quod illam primitus, quam Romam venisset, habitaverit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exorditum est. Huc usque etiam Gelasius: Quesnellianus codex aliquod habet praeterea de Hierosolymitana et Ephesina sede.