Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.12
Unproofread scanNot analysed yet
Unum video, quod forte opponi possit, esse scilicet, praeter illam quae Photinum dejecit, ac sede expulit, aliam Sirmiensem synodum anno 349 congregatam, a Petavio et Constantio memoratam, quamquam Petavio Occidentalium Catholicorum, Constantio vero, ac nupero ecclesiasticorum auctorum Historiae Scriptori, Arianorum Orientalium sit: Ejus igitur esse scriptum hoc de fide decretum, quod Hilarius recitat his verbis expressum: Profitemur enim ita: Unum quidem ingenitum esse Deum Patrem, et unum unicum ejus Filium, Deum ex Deo, lumen ex lumine primogenitum omnis Creaturae, et tertium addentes Spiritum sanctum (f). Proindeque illam quam Liberius suscepit, fidem conscriptam ab hac synodo esse, atque ab iis episcopis, quos ille exprimit. Profecto, quod attinet ad hoc Sirmiense concilium, Petavius magnos adversarios habet: verum quidquid de hac