Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.13
Unproofread scanNot analysed yet
lite sit, quam non facio meam; quod confidenter assero, illud est, nullum Sirmii coactum videri posse Orientalium Arianorum concilium anno illo, atque ante Constantis obitum. An vero imperator ille in Urbe imperii sui, ac suis pene sub oculis (a) passus umquam fuerit cogi synodum, qua Nicaena fides, cujus fuerat perpetuo tenax, everteretur, atque Athanasius sibi carus, ac suam in tutelam merito receptus, sede iterum exturbaretur, idque ab episcopis sub Constantii ditione positis, quorum praeterea fraudes, animumque a se aversum noverat? An hoc eorum temporum politiae tum civili, tum etiam ecclesiasticae consonum? At enim verba illa, quae Hilarius recitat, frustra quaeras in Sirmiensi, a qua Photinus funditus eversus et dejectus est, synodo. Hoc vero ego nego: siquidem, si animum bene advertas, Hilarium sententias potius compendio exscripsisse, quam verba ipsa, quarum tamen partem aliquam retinet, referre voluisse dices.