Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ob turbas deinde ortas, anno insequenti Ariminensis synodus coacta est: huic, si Socrati, ac Sozomeno credimus (a), Demophilus adfuit cum Ursacio, Valente, Germinio, et Caio, atque iis in Patrum consessu tertiam proponentibus Sirmiensem formulam tum succenturiatus est, tum ob eam causam cum sociis anathemate damnatus. Socrates ac Sozomenus haec hauserunt ex Athanasio (b), quem tamen magnum ac sanctissimum praesulem vereor ne memoria deseruerit in libro de Synodis, ut eum deseruit in epistola ad Afros, ubi Eudoxium quoque inter eos recenset, qui Ariminensi synodo adfuerant, ac depositi sunt: nam Beroeensis episcopus, qui Orientalibus accensebatur, nec adesse illi concilio potuit, nec praeterea deponi, siquidem Constantius Occidentales Arimini collectos superbe vetuerat, ne quid omnino contra Orientales episcopos statuerent; haec vero est ratio, cur ejus concilii, quae supersunt acta, ac synodicae epistolae, quarum auctoritas potiori habenda in pretio est, Ursacium, Valentem, Germinium, Caium et Auxentium, Arianos tunc synodo praesentes memorant dumtaxat, et inter depositos referunt, Demophili vero nomen nuspiam exprimunt: qui enim absentem ac longe ab eo loco positum memorare potuissent?