Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Illum itaque cum Eudoxio, Martirio ac Macedonio Μαχρόστιχον formulam ad Occidentales attulisse legimus, atque e Mediolanensi concilio iratis animis cum sociis exivisse, quod Arii sententiam haereticam damnare noluerant (e). At eam formulam, si qui attulerant, sincere profitebantur, Orthodoxi specie saltem videri poterant; siquidem illos qui dicunt Filium ex eo quod non erat, aut ex alia substantia, non autem ex Deo, aut tempus aliquando, aut saeculum fuisse, cum non exstaret, pro alienis habebant a sancta et catholica Ecclesia (f). Eudoxium saltem ex Arianorum sententia ad eos, qui homoeusium asserebant, lectis Asterii libris transiisse, ac postremo ad Anomoeos revocatum Philostorgius scribit (g). Omnes praeterea concilio Sirmiensi contra Photinum adfuerunt, atque unam omnes idcirco fidem professi sunt, si non aliam voce asseruerunt, aliam mente sententiam retinuerunt. Ab ejusdem concilii tempore ad Sirmiensem usque secundam formulam, nullam aliam palam saltem, inter haereticos invectam sententiam fuisse scimus: prodiit primis, ut ego puto, anni 358 mensibus ea blasphemia per Ursacium, Valentem, et Germinium; at Demophilum ipsum iis sese aliquando junxisse nuspiam legimus, sive cum ea conscripta est, sive cum aliorum aliquot episcoporum numero, et consensu, aucta deinceps fuit.