Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.23
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero illam anno 358 conscriptam putant, hoc potissimum fundamento nituntur, quod Constantius, qui huic conscribendae adfuit, quamquam anno 357 exeunle Maio, Roma digressus sit, ut in Illyricum festinaret, tamen nec Italiam reliquisse, nec Sirmium ante postremos ejus anni dies accessisse videatur, cum leges habeamus ab eo Mediolani dabis die 4 et 6 Decembris mensis (c), at haec quoque ratio haud difficultate vacat. Ammianus enim Marcellinus, Urbe aegre relicta, in Illyricum festinasse imperatorem scribit, ut Quadorum, et Sarmatarum motus compesceret: Ammiano accedit Julianus, qui Chnodomarium Argentinensi praelio captum, statim Constantio misisse ait, commodum e Quadis et Sarmatis redeunti; tum haec addit: Ita contigit, ut cum ego dimicassem, ille solum iter fecisset, et cum Istri accolis pacifice collocutus esset, non ego, sed ille triumpharet (d). Nunc vero cum praelium Argentinense, ab anno 357 removeri haud possit, atque anno illo per Illyricum Constantius iter fecerit, nihil impedit quominus Sirmium commodo accedere, ac conscribendae formulae adesse potuerit. Neque vero opus est, quod nonnulli faciunt, ut imperatorem invitum ac defatigatum ex Illyrico iterum revocemus Mediolanum, Decembri mense, quo leges in ea Urbe datas legimus, atque eum deinde 18 ejusdem die, Sirmii rursus statuamus vacantem publicationi aliarum legum (e). Facile enim illum ab hoc incommode liberamus, si cum Reinesio (f) librariorum imperitia factum dicamus, ut Medianae aut compendio scriptae, aut exscriptorum imperitia Mediolanum successerit. Erat enim Mediana locus, sive imperatorum recessus, tertio a Naisso lapide, imperii Valentinianum inter et Valentem divisione celebris. Hanc vero correctionem facilius etiam probaturus erit, qui secum reputet, habita itineris ae mansionum ratione vix fieri potuisse, ut imperator, qui 6 et 7 Decembris Mediolani agebat, 18 ejusdem mensis die, publicandis in Sirmiensi urbe legibus vacaret. Quod si lex 14 de Episcop. ,quae Felici Romano episcopo inscribitur, non Mediolani, sed Medianae data est, Liberius exeunte anno 357 nondum Beroea discesserat, ac pristinam constantiam dimiserat, siquidem eum pontificem, statim ac cedere visus est, ad imperatorem venisse, ab eoque sedi suae restitutum fuisse scimus.