Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Cur itaque eorum, qui eam Sirmiensem formulam primo aut altero mense anni 358 scriptam putant, sententiam ego veriorem existimem, facit duplex Hilarii testimonium, alterum in libro de Synodis, alterum in opere contra Constantium. Nam primo loco, cum Gallicanos episcopos de Ancyranae synodi definitionibus certiores faceret, haec ait: Et haec quidem, fratres charissimi, omnis quae edita est fidei doctrina per paucos juxta universitatis modum Orientales, SUB HIS IPSIS PROPE DIEBUS quibus vos ingestam haeresim respuistis, emersit; cujus exponenda ea fuit ratio, quod unius substantiae silentium decernebatur (g). Hisce itaque verbis, quae profecto decretoria sunt, manifesto liquet, uno prope, eodemque tempore a Gallicanis et Ancyranis episcopis, anathema dictum eidem fuisse. Si vero id ab Ancyranis factum fuisse scimus sub festum Paschalis, quod incidit anno illo in duodecimam Aprilis, eodem etiam mense id a Gallicanis praestitum videri debet; quo argumenti genere Sirmondus utitur, ut synodum, qua Sirmiensem eam blasphemiam damnatam a Gallis putat, eodem prope tempore collectam merito censeat. Quantum vero temporis spatium intercurrisse potuit, ut impia haec formula s loco, ubi scripta est, in Gallias deferri posset? Nam statim ac ea accepta, et significata est, Hilarius damnatam fuisse indicat: (a) An vero mensis unius spatium minime sufficiens fuerit, Ursacio potissimum et Valente adnitentibus, ut ea quam citissime transmitteretur? Itaque extra primum aut alterum anni ejusdem mensem collocari vix poterit.