Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.26
Unproofread scanNot analysed yet
Monstrum itaque hoc, quin statim ac in lucem prodiit, in Gallias missum fuerit, dubitare nos haud sinunt Hilarius et Phoebadius. At cum Hilarius, non a synodo. quae nulla fuerat, non ab episcopis, sed tantum ex Oppido Sirmiensi missum dicat. uon obscure viam indicat, qua missum fuerat. Ursacius igitur et Valens, rerum domini cum essent, Magistriani seu publici cursoris opera usi sunt, eo consilio, ut celerrime ferri posset, ac praeterea ut imperatoris nomen et jussionem prae se ferret, quo facilius reciperetur: Magistrianos enim ad magna principum perferenda mandata electos Gothofredus observat, atque iis uti in rebus Ecclesiae perturbandis, Constantio haud insuetum fuisse, ex Theodoreto colligimus (c). Hoc vero est, quod idem Hilarius alio loco, atque his verbis apertius explicat: Antea in obscuro atque in angulis Dominus Christus, Dei esse secundum naturam filius negabatur, et essentiae inops paternae, accepisse cum aliis Creaturis de non exstantibus praedicabatur· At vero nunc PUBLICAE AUCTORITATIS PRO- FESSIONE haeresis prorumpent, id quod antea furtim mussitabat, nunc non clam victrix gloriabatur: tum deinde Ursacium et Valentem veluti impietatis hujus auctores arguens, fefellerunt, ait, ignorantem regem, ut istius modi per fidiae fidem bellis occupatus exponeret et credendi formam Ecclesiis nondum regeneratus exponeret; hinc enim colligis uno omnia imperatoris nomine tunc peracta fuisse. Hac eadem illi fraude, quae male cecidit, usi fuerant latrocinali in Mediolanensi synodo anno 355 congregata. Nam metu plebis propria piacula non ausi proferre, epistolam sub imperatoris nomine miserunt, omni pravitate refertam, eo consilio, ut si ea aequis auribus populus reciperet, PUBLICA AUG- TORITATE cupita referrent: sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa etiam venialis, quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire (d). Ex hoc autem Severi loco intelligis etiam, quid Hilario sit, publicae auctoritatis professio.